monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 16.2 arg
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uti conveniat brutis animalibus. Frui enim est nobilius quam uti, quia, ut Augustinus dicit in X de Trin., 'utimur eis quae ad aliud referimus, quo fruendum est'. Sed frui convenit brutis animalibus, ut supra dictum est. Ergo multo magis convenit eis uti.