monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 16.1 a2
Praeterea, Damascenus dicit quod 'homo impetum facit ad operationem, et dicitur impetus, deinde utitur, et dicitur usus'. Sed operatio pertinet ad potentiam executivam. Actus autem voluntatis non sequitur actum executivae potentiae, sed executio est ultimum. Ergo usus non est actus voluntatis.