monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 14.1 a3
Praeterea, inquisitio est de rebus dubiis. Sed consilium datur de his quae sunt certa bona; secundum illud apostoli, I ad Cor. VII, 'de virginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do'. Ergo consilium non est inquisitio.