monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 11.1 arg
Ad primum sic proceditur. Videtur quod frui non sit solum appetitivae potentiae. Frui enim nihil aliud esse videtur quam fructum capere. Sed fructum humanae vitae, qui est beatitudo, capit intellectus, in cuius actu beatitudo consistit, ut supra ostensum est. Ergo frui non est appetitivae potentiae, sed intellectus.