monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 1.1 a3
Praeterea, tunc videtur homo agere propter finem, quando deliberat. Sed multa homo agit absque deliberatione, de quibus etiam quandoque nihil cogitat; sicut cum aliquis movet pedem vel manum aliis intentus, vel fricat barbam. Non ergo homo omnia agit propter finem.