monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Quaestiones disputatae, de potentia, 9, 1, 7
Praeterea, essentia est quam significat definitio, cum per definitionem sciatur quid est res. Definitio autem rei naturalis, quae est ex materia et forma composita, non solum continet formam, sed etiam materiam, ut patet per philosophum. Ergo essentia est aliquid compositum ex materia et forma.