monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 10
Praeterea, potentia Dei cum sit infinita, non finitur neque ad actum neque ad obiectum. Sed si sit in Deo potentia generativa, eius actus erit generatio, effectus vero filius. Ergo potentia patris non se habebit tantum ad unum filium generandum, sed ad plures; quod est absurdum.