monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 7
Praeterea, generativa potentia aut attestatur dignitati aut indignitati. Non autem attestatur dignitati, quia sic in superioribus creaturis esset magis quam in infimis, scilicet in Angelis et caelestibus corporibus magis vel potius quam in animalibus et in plantis. Ergo attestatur indignitati, et sic non est in Deo ponenda.