monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Dialogi, 2, 1, 1
Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me viro iunxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi vestimentum dari. Tunc ille, arcessito archidiacono, iussit algentem sine dilatione vestiri, deinde secretarium ingressus, cum solus, ut erat illi consuetudo, resideret (hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat; cum quidem in alio secretario presbyteri sederent vel salutationibus vacantes, vel audiendis negotiis occupati: Martinum vero usque in eam horam qua solemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat.