monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 19, 1
Atque ut minora tantis inseram (quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam depravata omnia atque corrupta sunt, pene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam): cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ex diversis partibus episcopi convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, seque degeneri inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat: nam et si pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit: et a convivio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens, se mensae eius participem esse non posse, qui duos imperatores, unum regno, alterum vita expulisset. Postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse; et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acic occubuisse; tandem victus vel ratione vel precibus, ad convivium venit; mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset. Convivae autem aderant, veluti ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil umquam iustius fuit; Comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat: ipse autem sellula iuxta regem posita consederat.