monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 1, 1
Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini alius est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. Pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. Ipse armatam militiam in adolescentia secutus, inter scholares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militavit: non tamen sponte: quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia. Nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit, seque catechumenum fieri postulavit.