monumenta.ch > Sulpicius Severus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Sulpicius Severus, Epistolae Tres, 2, 2
Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio, spes futurorum, praesentiumque fastidium, iudicii metus, formido poenarum; et, quod consequens erat, atque unde cogitatio tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque reddiderat.