monumenta.ch > Suetonius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Suetonius, De viris illustribus, p3, 2
Sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos amicorum gravissime proscidit. Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis exstitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput proximo cuique iactaret. Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit; facile enim confessus et ad humillimas devolutus preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam.