monumenta.ch > Solinus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 54, 23
Margaritas legunt plurimas maximasque. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt.