monumenta.ch > Solinus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 53, 32
Sunt qui cervicibus carent et in umeris habent oculos. Sunt qui silvestres, hirti corpora, caninis dentibus, stridore terrifico. apud eos vero, quibus ad vivendi rationem exactior cura est, multae uxores in eiusdem viri coeunt matrimonium, et cum maritus homine decesserit, apud gravissimos iudices suam quaeque de meritis agunt causam, et quae officiosior ceteris sententia vicerit iudicantium, hoc palmae refert praemium, ut arbitrio suo ascendat rogum coniugis et supremis eius semet ipsam det inferias; ceterae nota vivunt.