monumenta.ch > Solinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 51, 2
Quarum difficultatum terminum facit iugum mari imminens, quod Tabin barbari dicunt: post quae adhuc longinquae solitudines. Sic in tractu eius orae, quae spectat aestivum orientem, post inhumanos situs primos hominum Seras cognoscimus, qui aquarum aspergine inundatis frondibus vellera arborum adminiculo depectunt liquoris et lanuginis teneram subtilitatem umore domant ad obsequium.