monumenta.ch > Solinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 50, 9
Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat; verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi numquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. Unde et contraria est labes ambulantibus nullo favente praesidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium: sunt alii oneri ferundo accommodati, alii perniciores; sed nec illi ultra iustum pondera recipiunt nec isti amplius quam solita spatia volunt egredi.