monumenta.ch > Solinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 50, 5
Universi eius ductus dumtaxat ab illa terrarum parte Laxates fluvius secat fines, quem tamen Laxaten soli vocant Bactri; nam alii Scythae Silim nominant. Hunc eundem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; verum Demodamas dux Seleuci et Antiochi, satis idoneus vero auctor, transvectus amnem istum, titulos omnium supergressus est aliumque esse quam Tanain deprehendit.