monumenta.ch > Solinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 6, 3
Strongyle tertia, Aeoli domus, vergitur ad exortus solis minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae persentiscunt quinam flatus in triduo pertendant; quo factum, ut Aeolus rex ventorum crederetur. Ceteras Didymen Eriphusam Phoenicusam Euonymon quoniam similes sunt dictas habemus.