monumenta.ch > Solinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 5, 15
quem propter est demersum foramen, qua Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de inlustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diversae partes adoptant: si Catinenses audiamus, Anapius fuit et Amphinomus; si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus et Critonem; Catinensis tamen regio causam dedit facto. In quam se cum Aetnae incendia protulissent, iuvenes duo sublatos parentes evexerunt inter flammas inlaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur campus piorum.