monumenta.ch > Solinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 56, 2
reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu *Arios, Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transversa utraque Parthiae regna amplectitur; septemtrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios videt; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine; hic Cyri sepulcrum.