monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, 19, 2
et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plenum non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat: aut certe quia nullus, qui continetur, est sine ea re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco: unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat.