monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 1, 17, 2
haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulminata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores: nam agri causa victus sunt, sicut olim quercus.