monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, 344, 2
femur 'femur' dicimus, quia legitur et declinatur 'huius femoris'; illius vero ablativi non invenitur nominativus 'laetus eripit a femine', licet Caper in libris enucleati sermonis dicat 'femen'; sed non ponit exemplum. ergo aut 'hoc femur', aut 'hoc femen': nam 'femus' non dicimus penitus.