monumenta.ch > Servius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, 1, 2
classi aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde Horatius 'me vel extremos Numidarum in agros classe releget', cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra ait 'ad hunc alii cursum contendere iussi'.