monumenta.ch > Seneca > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, De Beneficiis Ed.2, 2, 27, 4
At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat! Non patitur aviditas quemquam esse gratum; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.