monumenta.ch > Seneca > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 67, 11
Quid? tu existimas ea tantum optabilia esse quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis vultus bona; sunt quaedam vota quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.