monumenta.ch > Seneca > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 67, 5
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare? primum quia fieri non potest ut aliqua res bona quidem sit sed optabilis non sit; deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum, et omne bonum optabile est; deinde etiam si *** tormentorum fortis patientia optabilis est.