monumenta.ch > Seneca > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 63, 5
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, 'sic amicorum defunctorum memoria iucunda est quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne quod angebat exstinguitur et pura ad nos voluptas venit'.