monumenta.ch > Seneca > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 63, 4
Id agamus ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est, sicut illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum quos amavimus nomen occurrat; sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.