monumenta.ch > Seneca > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 60, 3
Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime; quantulum est enim quod naturae datur! Parvo illa dimittitur: non fames nobis ventris nostri magno constat sed ambitio.