monumenta.ch > Seneca > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 58, 9
Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est. Ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa complectatur et sub se habeat. Hoc quid est? animal. Ergo genus esse coepit horum omnium quae modo rettuli - hominis, equi, canis - animal.