monumenta.ch > Seneca > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 49, 2
Modo amisisse te videor; quid enim non 'modo' est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.