monumenta.ch > Seneca > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 44, 6
Puta itaque te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. 'Quomodo?' inquis. Si mala bonaque non populo auctore distineris. Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure; depravari enim in malum non potest.