monumenta.ch > Seneca > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 33, 11
Quid ergo? non ibo per priorum vestigia? ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt non domini nostri sed duces sunt. Patet omnibus veritas; nondum est occupata; multum ex illa etiam futuris relictum est. Vale.