monumenta.ch > Seneca > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 33, 10
Adice nunc quod isti qui numquam tutelae suae fiunt primum in ea re sequuntur priores in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re sequuntur quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur, si contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur nihil invenit, immo nec quaerit.