monumenta.ch > Seneca > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 31, 6
Quid ergo est bonum ? rerum scientia. Quid malum est? rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget; sed nec quae repellit timet nec miratur quae eligit, si modo magnus illi et invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum est: posce.