monumenta.ch > Seneca > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 24, 21
Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti, mors non una venit, sed quae rapit ultima mors est. Malo te legas quam epistulam meam; apparebit enim tibi hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam.