monumenta.ch > Seneca > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 20, 10
'Quid ergo? non licet divitias in sinu positas contemnere?' Quidni liceat? Et ille ingentis animi est qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille qui in divitis pauper est.