monumenta.ch > Seneca > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 20, 6
Nesciunt ergo homines quid velint nisi illo momento quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est; variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo quod summum nondum esse solus intellegas.