monumenta.ch > Seneca > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 19, 12
'Quid ergo? beneficia non parant amicitias?' Parant, si accepturos licuit eligere, si collocata, non sparsa sunt. Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere quis quam quid acceperit. Vale.