monumenta.ch > Seneca > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, Epistulae, 19, 3
Deinde videbunt de isto quibus integra sunt et prima consilia an velint vitam per obscurum transmittere: tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae; iam notitia te invasit; ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.