monumenta.ch > Rodulfus Glaber > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Rodulfus Glaber, Historiae sui temporis, p6, p1, 13
Licet enim aliquoties, vera Omnipotentis praescientia disponente, fallacissimi omnino daemones minus irrita praenuntient, tamen, quantum ex illorum deliberatione fit, perfunctoria ac seductoria conflant; vel etiam, si contigerit ex parte quae praesagantur ab eisdem fieri, non plane saluti humanae sunt profutura, nisi forte divina fiat providentia, ob correctionis solertiam.