monumenta.ch > Rodulfus Glaber > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Rodulfus Glaber, Historiae sui temporis, p4, p1, 13
Quod etiam monasterium, donis innumerabilibus locupletatum a pontifice Romano, supradicto scilicet Benedicto, in honore apostolorum principis dedicari fecit; atque, eiusdem pontificis usus consilio, eamdem Ecclesiam in episcopalem sublimavit sedem; constitutoque in ea episcopo, amplissimorum fundorum reditibus esse fecit locupletem.