monumenta.ch > Ratherius Veronensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ratherius Veronensis, Iudicatum seu Dotatio clericorum, p2, 1
Quia malignorum consuetudinibus adversus Dei praecepta sanctorumque statuta praevalescentibus nullatenus valui evincere, ut aut iuxta beati Apostoli sententiam unusquisque in nostra Ecclesia propriam mercedem secundum suum reciperet laborem (I Cor. III, 8), aut, ut in Actibus legitur apostolorum, dividerentur clericis collata, prout cuique opus esset (Act. IV, 35); sed sermone illo Domini prave intellecto, quo dicitur: Omni habenti dabitur, et abundabit, ab eo vero qui non habet, etiam quod habet auferetur ab illo (Matth. XXV, 29), quasi censeretur, quod qui plus haberet, magis deberet ex delegatis Ecclesiae accipere, iniustissime decernentibus, cum hoc magis voluerit intelligi utique, quod habenti charitatem caeterae addantur virtutes, non habenti vero reliquae computentur pro nihilo; ne penitus inanis existeret compassio, qua illos et egestate perimi, et a Dei retrahi dolebam servitio, sedit animo, ut aliquid eis largirer ex meo.