monumenta.ch > Plinius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 4
{I} fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura eorum genera humana manu fiunt! quid? non et homines quidem ut venena nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia.