monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 12
{III} qui cautissime agunt, harundine levi ictu nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut cadant; haerendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et difficilius cadunt.