monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 9
{III} Oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. Oct., postea nuclei increscunt et caro. tum si etiam copiosi imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est.