monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 8
{III} principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licinianum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua olivae. unguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore, dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas Liciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae terram et Baeticae par est. cetero fere vicina bonitas provinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae in messibus fecit. reliqua erroris plena, quem in nulla parte vitae numerosiorem esse docebimus.