monumenta.ch > Plinius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 2
{I} quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant.